

Liber Genesis*
Caput 24: Versus 67
Qui introduxit eam,etc.[GREG. ut supra.]Hanc Isaac in tabernaculo matris suae introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogae, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quae cognatione, id est praedestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat.Et intantum dilexit eam,etc.[GREG. ut supra.]Quia ex lucro Ecclesiae Christus tristitiam ex perditione Synagogae detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur. Isaac quoquerisus,Rebecca veropatientiadicitur: risus vero ex laetitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit coelestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12:Spe gaudentes, in tribulatione patientes,ut prospera laetificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.